Vulgate clémentine (latin)
Tobie 3:22
22Non enim delectaris in perditionibus nostris : quia post tempestatem tranquillum facis, et post lacrimationem et fletum, exsultationem infundis.
Contexte de Tobie 3:22
20Non est enim in hominis potestate consilium tuum. 21Hoc autem pro certo habet omnis qui te colit : quod vita ejus, si in probatione fuerit, coronabitur ; si autem in tribulatione fuerit, liberabitur ; et si in correptione fuerit, ad misericordiam tuam venire licebit. Non enim delectaris in perditionibus nostris : quia post tempestatem tranquillum facis, et post lacrimationem et fletum, exsultationem infundis. 23Sit nomen tuum, Deus Israël, benedictum in sæcula. 24In illo tempore exauditæ sunt preces amborum in conspectu gloriæ summi Dei :
Lire Tobie 3 en entierVulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project