Vulgate clémentine (latin)
Tobie 3:23
23Sit nomen tuum, Deus Israël, benedictum in sæcula.
Contexte de Tobie 3:23
21Hoc autem pro certo habet omnis qui te colit : quod vita ejus, si in probatione fuerit, coronabitur ; si autem in tribulatione fuerit, liberabitur ; et si in correptione fuerit, ad misericordiam tuam venire licebit. 22Non enim delectaris in perditionibus nostris : quia post tempestatem tranquillum facis, et post lacrimationem et fletum, exsultationem infundis. Sit nomen tuum, Deus Israël, benedictum in sæcula. 24In illo tempore exauditæ sunt preces amborum in conspectu gloriæ summi Dei : 25et missus est angelus Domini sanctus Raphaël ut curaret eos ambos, quorum uno tempore sunt orationes in conspectu Domini recitatæ.
Lire Tobie 3 en entierVulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project