Vulgate clémentine (latin)
Tobie 3:21
21Hoc autem pro certo habet omnis qui te colit : quod vita ejus, si in probatione fuerit, coronabitur ; si autem in tribulatione fuerit, liberabitur ; et si in correptione fuerit, ad misericordiam tuam venire licebit.
Contexte de Tobie 3:21
19Et, aut ego indigna fui illis, aut illi forsitan me non fuerunt digni, quia forsitan viro alii conservasti me. 20Non est enim in hominis potestate consilium tuum. Hoc autem pro certo habet omnis qui te colit : quod vita ejus, si in probatione fuerit, coronabitur ; si autem in tribulatione fuerit, liberabitur ; et si in correptione fuerit, ad misericordiam tuam venire licebit. 22Non enim delectaris in perditionibus nostris : quia post tempestatem tranquillum facis, et post lacrimationem et fletum, exsultationem infundis. 23Sit nomen tuum, Deus Israël, benedictum in sæcula.
Lire Tobie 3 en entierVulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project