Vulgate clémentine (latin)

Tobie 3:20

20Non est enim in hominis potestate consilium tuum.

Contexte de Tobie 3:20

18Virum autem cum timore tuo, non cum libidine mea, consensi suscipere. 19Et, aut ego indigna fui illis, aut illi forsitan me non fuerunt digni, quia forsitan viro alii conservasti me. Non est enim in hominis potestate consilium tuum. 21Hoc autem pro certo habet omnis qui te colit : quod vita ejus, si in probatione fuerit, coronabitur ; si autem in tribulatione fuerit, liberabitur ; et si in correptione fuerit, ad misericordiam tuam venire licebit. 22Non enim delectaris in perditionibus nostris : quia post tempestatem tranquillum facis, et post lacrimationem et fletum, exsultationem infundis.

Lire Tobie 3 en entier

Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project