Vulgate clémentine (latin)

Tobie 3:18

18Virum autem cum timore tuo, non cum libidine mea, consensi suscipere.

Contexte de Tobie 3:18

16Tu scis, Domine, quia numquam concupivi virum, et mundam servavi animam meam ab omni concupiscentia. 17Numquam cum ludentibus miscui me, neque cum his qui in levitate ambulant, participem me præbui. Virum autem cum timore tuo, non cum libidine mea, consensi suscipere. 19Et, aut ego indigna fui illis, aut illi forsitan me non fuerunt digni, quia forsitan viro alii conservasti me. 20Non est enim in hominis potestate consilium tuum.

Lire Tobie 3 en entier

Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project