Vulgate clémentine (latin)

Psaumes 43:12

12Dedisti nos tamquam oves escarum, et in gentibus dispersisti nos.

Contexte de Psaumes 43:12

10Nunc autem repulisti et confudisti nos, et non egredieris, Deus, in virtutibus nostris. 11Avertisti nos retrorsum post inimicos nostros, et qui oderunt nos diripiebant sibi. Dedisti nos tamquam oves escarum, et in gentibus dispersisti nos. 13Vendidisti populum tuum sine pretio, et non fuit multitudo in commutationibus eorum. 14Posuisti nos opprobrium vicinis nostris ; subsannationem et derisum his qui sunt in circuitu nostro.

Lire Psaumes 43 en entier

Commentaires sur Psaumes 43

Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project