Vulgate clémentine (latin)
Nombres 32:33-42
33Dedit itaque Moyses filiis Gad et Ruben, et dimidiæ tribui Manasse filii Joseph, regnum Sehon regis Amorrhæi, et regnum Og regis Basan, et terram eorum cum urbibus suis per circuitum.
34Igitur exstruxerunt filii Gad, Dibon, et Ataroth, et Aroër,
35et Etroth, et Sophan, et Jazer, et Jegbaa,
36et Bethnemra, et Betharan, urbes munitas, et caulas pecoribus suis.
37Filii vero Ruben ædificaverunt Hesebon, et Eleale, et Cariathaim,
38et Nabo, et Baalmeon versis nominibus, Sabama quoque : imponentes vocabula urbibus, quas exstruxerunt.
39Porro filii Machir filii Manasse, perrexerunt in Galaad, et vastaverunt eam interfecto Amorrhæo habitatore ejus.
40Dedit ergo Moyses terram Galaad Machir filio Manasse, qui habitavit in ea.
41Jair autem filius Manasse abiit, et occupavit vicos ejus, quos appellavit Havoth Jair, id est, Villas Jair.
42Nobe quoque perrexit, et apprehendit Chanath cum viculis suis : vocavitque eam ex nomine suo Nobe.
Commentaires sur Nombres 32
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires