Nombres 28
VUL
Commentaires

Afficher dans le texte

Jusqu’à 5 commentaires à la fois. Chaque extrait s’ouvre en entier.

Vulgate clémentine (latin)

Nombres 28:5-15

5decimam partem ephi similæ, quæ conspersa sit oleo purissimo, et habeat quartam partem hin.

6Holocaustum juge est quod obtulistis in monte Sinai in odorem suavissimum incensi Domini.

7Et libabitis vini quartam partem hin per agnos singulos in sanctuario Domini.

8Alterumque agnum similiter offeretis ad vesperam juxta omnem ritum sacrificii matutini, et libamentorum ejus, oblationem suavissimi odoris Domino.

9Die autem sabbati offeretis duos agnos anniculos immaculatos, et duas decimas similæ oleo conspersæ in sacrificio, et liba :

10quæ rite funduntur per singula sabbata in holocaustum sempiternum.

11In calendis autem offeretis holocaustum Domino, vitulos de armento duos, arietem unum, agnos anniculos septem immaculatos,

12et tres decimas similæ oleo conspersæ in sacrificio per singulos vitulos : et duas decimas similæ oleo conspersæ per singulos arietes :

13et decimam decimæ similæ ex oleo in sacrificio per agnos singulos : holocaustum suavissimi odoris atque incensi est Domino.

14Libamenta autem vini, quæ per singulas fundenda sunt victimas, ista erunt : media pars hin per singulos vitulos, tertia per arietem, quarta per agnum. Hoc erit holocaustum per omnes menses, qui sibi anno vertente succedunt.

15Hircus quoque offeretur Domino pro peccatis in holocaustum sempiternum cum libamentis suis.

Lire Nombres 28 en entier

Commentaires sur Nombres 28

Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project