Vulgate clémentine (latin)
Nombres 10:29-33
29Dixitque Moyses Hobab filio Raguel Madianitæ, cognato suo : Proficiscimur ad locum quem Dominus daturus est nobis : veni nobiscum, ut benefaciamus tibi, quia Dominus bona promisit Israëli.
30Cui ille respondit : Non vadam tecum, sed revertar in terram meam, in qua natus sum.
31Et ille : Noli, inquit, nos relinquere : tu enim nosti in quibus locis per desertum castra ponere debeamus, et eris ductor noster.
32Cumque nobiscum veneris, quidquid optimum fuerit ex opibus, quas nobis traditurus est Dominus, dabimus tibi.
33Profecti sunt ergo de monte Domini viam trium dierum, arcaque fœderis Domini præcedebat eos, per dies tres providens castrorum locum.
Commentaires sur Nombres 10
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires