Vulgate clémentine (latin)
Matthieu 21:18-22
18Mane autem revertens in civitatem, esuriit.
19Et videns fici arborem unam secus viam, venit ad eam : et nihil invenit in ea nisi folia tantum, et ait illi : Numquam ex te fructus nascatur in sempiternum. Et arefacta est continuo ficulnea.
20Et videntes discipuli, mirati sunt, dicentes : Quomodo continuo aruit ?
21Respondens autem Jesus, ait eis : Amen dico vobis, si habueritis fidem, et non hæsitaveritis, non solum de ficulnea facietis, sed et si monti huic dixeritis : Tolle, et jacta te in mare, fiet.
22Et omnia quæcumque petieritis in oratione credentes, accipietis.
Commentaires sur Matthieu 21
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires