Vulgate clémentine (latin)
Lévitique 13:9-17
9Plaga lepræ si fuerit in homine, adducetur ad sacerdotem,
10et videbit eum. Cumque color albus in cute fuerit, et capillorum mutaverit aspectum, ipsa quoque caro viva apparuerit :
11lepra vetustissima judicabitur, atque inolita cuti. Contaminabit itaque eum sacerdos, et non recludet, quia perspicuæ immunditiæ est.
12Sin autem effloruerit discurrens lepra in cute, et operuerit omnem cutem a capite usque ad pedes, quidquid sub aspectum oculorum cadit,
13considerabit eum sacerdos, et teneri lepra mundissima judicabit : eo quod omnis in candorem versa sit, et idcirco homo mundus erit.
14Quando vero caro vivens in eo apparuerit,
15tunc sacerdotis judicio polluetur, et inter immundos reputabitur : caro enim viva, si lepra aspergitur, immunda est.
16Quod si rursum versa fuerit in alborem, et totum hominem operuerit,
17considerabit eum sacerdos, et mundum esse decernet.
Commentaires sur Lévitique 13
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires