Vulgate clémentine (latin)
Juges 13:15-21
15Dixitque Manue ad angelum Domini : Obsecro te ut acquiescas precibus meis, et faciamus tibi hædum de capris.
16Cui respondit angelus : Si me cogis, non comedam panes tuos : si autem vis holocaustum facere, offer illud Domino. Et nesciebat Manue quod angelus Domini esset.
17Dixitque ad eum : Quod est tibi nomen, ut, si sermo tuus fuerit expletus, honoremus te ?
18Cui ille respondit : Cur quæris nomen meum, quod est mirabile ?
19Tulit itaque Manue hædum de capris, et libamenta, et posuit super petram, offerens Domino, qui facit mirabilia : ipse autem et uxor ejus intuebantur.
20Cumque ascenderet flamma altaris in cælum, angelus Domini pariter in flamma ascendit. Quod cum vidissent Manue et uxor ejus, proni ceciderunt in terram,
21et ultra eis non apparuit angelus Domini. Statimque intellexit Manue angelum Domini esse,
Commentaires sur Juges 13
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires