Vulgate clémentine (latin)
Josué 21:1-19
1Accesseruntque principes familiarum Levi ad Eleazarum sacerdotem, et Josue filium Nun, et ad duces cognationum per singulas tribus filiorum Israël :
2locutique sunt ad eos in Silo terræ Chanaan, atque dixerunt : Dominus præcepit per manum Moysi, ut darentur nobis urbes ad habitandum, et suburbana earum ad alenda jumenta.
3Dederuntque filii Israël de possessionibus suis juxta imperium Domini, civitates et suburbana earum.
4Egressaque est sors in familiam Caath filiorum Aaron sacerdotis, de tribubus Juda, et Simeon, et Benjamin, civitates tredecim :
5et reliquis filiorum Caath, id est Levitis, qui superfuerant, de tribubus Ephraim, et Dan, et dimidia tribu Manasse, civitates decem.
6Porro filiis Gerson egressa est sors, ut acciperent de tribubus Issachar et Aser et Nephthali, dimidiaque tribu Manasse in Basan, civitates numero tredecim.
7Et filiis Merari per cognationes suas de tribubus Ruben et Gad et Zabulon urbes duodecim.
8Dederuntque filii Israël Levitis civitates et suburbana earum, sicut præcepit Dominus per manum Moysi, singulis sorte tribuentes.
9De tribubus filiorum Juda et Simeon dedit Josue civitates, quarum ista sunt nomina,
10filiis Aaron per familias Caath Levitici generis (prima enim sors illis egressa est),
11Cariatharbe patris Enac, quæ vocatur Hebron, in monte Juda, et suburbana ejus per circuitum.
12Agros vero et villas ejus dederat Caleb filio Jephone ad possidendum.
13Dedit ergo filiis Aaron sacerdotis Hebron confugii civitatem, ac suburbana ejus : et Lobnam cum suburbanis suis :
14et Jether, et Esthemo,
15et Holon, et Dabir,
16et Ain, et Jeta, et Bethsames, cum suburbanis suis : civitates novem de tribubus, ut dictum est, duabus.
17De tribu autem filiorum Benjamin, Gabaon, et Gabæ,
18et Anathoth et Almon, cum suburbanis suis : civitates quatuor.
19Omnes simul civitates filiorum Aaron sacerdotis, tredecim, cum suburbanis suis.
Commentaires sur Josué 21
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires