Vulgate clémentine (latin)
Jérémie 49:19-22
19Ecce quasi leo ascendet de superbia Jordanis ad pulchritudinem robustam, quia subito currere faciam eum ad illam. Et quis erit electus, quem præponam ei ? quis enim similis mei ? et quis sustinebit me ? et quis est iste pastor, qui resistat vultui meo ?
20Propterea audite consilium Domini quod iniit de Edom, et cogitationes ejus quas cogitavit de habitatoribus Theman : si non dejecerint eos parvuli gregis, nisi dissipaverint cum eis habitaculum eorum.
21A voce ruinæ eorum commota est terra ; clamor in mari Rubro auditus est vocis ejus.
22Ecce quasi aquila ascendet, et avolabit, et expandet alas suas super Bosran : et erit cor fortium Idumææ in die illa quasi cor mulieris parturientis.
Commentaires sur Jérémie 49
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires