Vulgate clémentine (latin)

Judith 2:9

9Frumentum ex omni Syria in transitu suo parari constituit.

Contexte de Judith 2:9

7Tunc Holofernes vocavit duces et magistratus virtutis Assyriorum, et dinumeravit viros in expeditionem sicut præcepit ei rex, centum viginti millia peditum pugnatorum, et equitum sagittariorum duodecim millia. 8Omnemque expeditionem suam fecit præire in multitudine innumerabilium camelorum, cum his quæ exercitibus sufficerent copiose, boum quoque armenta, gregesque ovium, quorum non erat numerus. Frumentum ex omni Syria in transitu suo parari constituit. 10Aurum vero et argentum de domo regis assumpsit multum nimis. 11Et profectus est ipse, et omnis exercitus cum quadrigis, et equitibus, et sagittariis : qui cooperuerunt faciem terræ sicut locustæ.

Lire Judith 2 en entier

Dans les dictionnaires

Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project