Vulgate clémentine (latin)
Judith 2:10
10Aurum vero et argentum de domo regis assumpsit multum nimis.
Contexte de Judith 2:10
8Omnemque expeditionem suam fecit præire in multitudine innumerabilium camelorum, cum his quæ exercitibus sufficerent copiose, boum quoque armenta, gregesque ovium, quorum non erat numerus. 9Frumentum ex omni Syria in transitu suo parari constituit. Aurum vero et argentum de domo regis assumpsit multum nimis. 11Et profectus est ipse, et omnis exercitus cum quadrigis, et equitibus, et sagittariis : qui cooperuerunt faciem terræ sicut locustæ. 12Cumque pertransisset fines Assyriorum, venit ad magnos montes Ange, qui sunt a sinistro Ciliciæ : ascenditque omnia castella eorum, et obtinuit omnem munitionem.
Lire Judith 2 en entierDans les dictionnaires
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project