Vulgate clémentine (latin)

Judith 2:11

11Et profectus est ipse, et omnis exercitus cum quadrigis, et equitibus, et sagittariis : qui cooperuerunt faciem terræ sicut locustæ.

Contexte de Judith 2:11

9Frumentum ex omni Syria in transitu suo parari constituit. 10Aurum vero et argentum de domo regis assumpsit multum nimis. Et profectus est ipse, et omnis exercitus cum quadrigis, et equitibus, et sagittariis : qui cooperuerunt faciem terræ sicut locustæ. 12Cumque pertransisset fines Assyriorum, venit ad magnos montes Ange, qui sunt a sinistro Ciliciæ : ascenditque omnia castella eorum, et obtinuit omnem munitionem. 13Effregit autem civitatem opinatissimam Melothi, prædavitque omnes filios Tharsis et filios Ismaël qui erant contra faciem deserti, et ad austrum terræ Cellon.

Lire Judith 2 en entier

Dans les dictionnaires

Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project