Vulgate clémentine (latin)
Judith 2:8
8Omnemque expeditionem suam fecit præire in multitudine innumerabilium camelorum, cum his quæ exercitibus sufficerent copiose, boum quoque armenta, gregesque ovium, quorum non erat numerus.
Contexte de Judith 2:8
6Non parcet oculus tuus ulli regno, omnemque urbem munitam subjugabis mihi. 7Tunc Holofernes vocavit duces et magistratus virtutis Assyriorum, et dinumeravit viros in expeditionem sicut præcepit ei rex, centum viginti millia peditum pugnatorum, et equitum sagittariorum duodecim millia. Omnemque expeditionem suam fecit præire in multitudine innumerabilium camelorum, cum his quæ exercitibus sufficerent copiose, boum quoque armenta, gregesque ovium, quorum non erat numerus. 9Frumentum ex omni Syria in transitu suo parari constituit. 10Aurum vero et argentum de domo regis assumpsit multum nimis.
Lire Judith 2 en entierDans les dictionnaires
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project