Vulgate clémentine (latin)
Ésaïe 23:14-18
14Ululate, naves maris, quia devastata est fortitudo vestra.
15Et erit in die illa : in oblivione eris, o Tyre ! septuaginta annis, sicut dies regis unius ; post septuaginta autem annos erit Tyro quasi canticum meretricis :
16Sume citharam, circui civitatem, meretrix oblivioni tradita : bene cane, frequenta canticum, ut memoria tui sit.
17Et erit post septuaginta annos : visitabit Dominus Tyrum, et reducet eam ad mercedes suas, et rursum fornicabitur cum universis regnis terræ super faciem terræ ;
18et erunt negotiationes ejus et mercedes ejus sanctificatæ Domino : non condentur neque reponentur, quia his qui habitaverint coram Domino erit negotiatio ejus, ut manducent in saturitatem, et vestiantur usque ad vetustatem.
Commentaires sur Ésaïe 23
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires