Vulgate clémentine (latin)
Hébreux 13:10-15
10Habemus altare, de quo edere non habent potestatem, qui tabernaculo deserviunt.
11Quorum enim animalium infertur sanguis pro peccato in Sancta per pontificem, horum corpora cremantur extra castra.
12Propter quod et Jesus, ut sanctificaret per suum sanguinem populum, extra portam passus est.
13Exeamus igitur ad eum extra castra, improperium ejus portantes.
14Non enim habemus hic manentem civitatem, sed futuram inquirimus.
15Per ipsum ergo offeramus hostiam laudis semper Deo, id est, fructum labiorum confitentium nomini ejus.
Commentaires sur Hébreux 13
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires