Vulgate clémentine (latin)
Genèse 21:1-7
1Visitavit autem Dominus Saram, sicut promiserat : et implevit quæ locutus est.
2Concepitque et peperit filium in senectute sua, tempore quo prædixerat ei Deus.
3Vocavitque Abraham nomen filii sui, quem genuit ei Sara, Isaac :
4et circumcidit eum octavo die, sicut præceperat ei Deus,
5cum centum esset annorum : hac quippe ætate patris, natus est Isaac.
6Dixitque Sara : Risum fecit mihi Deus : quicumque audierit, corridebit mihi.
7Rursumque ait : Quis auditurum crederet Abraham quod Sara lactaret filium, quem peperit ei jam seni ?
Commentaires sur Genèse 21
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires