Ézéchiel 21
VUL
Commentaires

Afficher dans le texte

Jusqu’à 5 commentaires à la fois. Chaque extrait s’ouvre en entier.

Vulgate clémentine (latin)

Ézéchiel 21:1-7

1Et factus est sermo Domini ad me, dicens :

2Fili hominis, pone faciem tuam ad Jerusalem, et stilla ad sanctuaria, et propheta contra humum Israël.

3Et dices terræ Israël : Hæc dicit Dominus Deus : Ecce ego ad te, et ejiciam gladium meum de vagina sua, et occidam in te justum et impium.

4Pro eo autem quod occidi in te justum et impium, idcirco egredietur gladius meus de vagina sua ad omnem carnem, ab austro usque ad aquilonem :

5ut sciat omnis caro quia ego Dominus, eduxi gladium meum de vagina sua irrevocabilem.

6Et tu, fili hominis, ingemisce in contritione lumborum, et in amaritudinibus ingemisce coram eis.

7Cumque dixerint ad te : Quare tu gemis ? dices : Pro auditu : quia venit, et tabescet omne cor, et dissolventur universæ manus, et infirmabitur omnis spiritus, et per cuncta genua fluent aquæ : ecce venit, et fiet, ait Dominus Deus.

Lire Ézéchiel 21 en entier

Commentaires sur Ézéchiel 21

Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project