Vulgate clémentine (latin)
Exode 39:22-43
22deorsum autem ad pedes mala punica ex hyacintho, purpura, vermiculo, ac bysso retorta :
23et tintinnabula de auro purissimo, quæ posuerunt inter malogranata, in extrema parte tunicæ per gyrum :
24tintinnabulum autem aureum, et malum punicum, quibus ornatus incedebat pontifex quando ministerio fungebatur, sicut præceperat Dominus Moysi.
25Fecerunt et tunicas byssinas opere textili Aaron et filiis ejus :
26et mitras cum coronulis suis ex bysso :
27feminalia quoque linea, byssina :
28cingulum vero de bysso retorta, hyacintho, purpura, ac vermiculo bis tincto, arte plumaria, sicut præceperat Dominus Moysi.
29Fecerunt et laminam sacræ venerationis de auro purissimo, scripseruntque in ea opere gemmario, Sanctum Domini :
30et strinxerunt eam cum mitra vitta hyacinthina, sicut præceperat Dominus Moysi.
31Perfectum est igitur omne opus tabernaculi et tecti testimonii : feceruntque filii Israël cuncta quæ præceperat Dominus Moysi.
32Et obtulerunt tabernaculum et tectum et universam supellectilem, annulos, tabulas, vectes, columnas ac bases,
33opertorium de pellibus arietum rubricatis, et aliud operimentum de janthinis pellibus,
34velum ; arcam, vectes, propitiatorium,
35mensam cum vasis suis et propositionis panibus ;
36candelabrum, lucernas, et utensilia earum cum oleo ;
37altare aureum, et unguentum, et thymiama ex aromatibus,
38et tentorium in introitu tabernaculi ;
39altare æneum, retiaculum, vectes, et vasa ejus omnia ; labrum cum basi sua ; tentoria atrii, et columnas cum basibus suis ;
40tentorium in introitu atrii, funiculosque illius et paxillos. Nihil ex vasis defuit, quæ in ministerium tabernaculi, et in tectum fœderis jussa sunt fieri.
41Vestes quoque, quibus sacerdotes utuntur in sanctuario, Aaron scilicet et filii ejus,
42obtulerunt filii Israël, sicut præceperat Dominus.
43Quæ postquam Moyses cuncta vidit completa, benedixit eis.
Commentaires sur Exode 39
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires