Vulgate clémentine (latin)
Exode 39:15-20
15Fecerunt in rationali et catenulas sibi invicem cohærentes, de auro purissimo :
16et duos uncinos, totidemque annulos aureos. Porro annulos posuerunt in utroque latere rationalis,
17e quibus penderent duæ catenæ aureæ, quas inseruerunt uncinis, qui in superhumeralis angulis eminebant.
18Hæc et ante et retro ita conveniebant sibi, ut superhumerale et rationale mutuo necterentur,
19stricta ad balteum et annulis fortius copulata, quos jungebat vitta hyacinthina, ne laxa fluerent, et a se invicem moverentur, sicut præcepit Dominus Moysi.
20Fecerunt quoque tunicam superhumeralis totam hyacinthinam,
Commentaires sur Exode 39
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires