Vulgate clémentine (latin)
Exode 38:9-16
9Fecit et atrium, in cujus australi plaga erant tentoria de bysso retorta, cubitorum centum,
10columnæ æneæ viginti cum basibus suis, capita columnarum, et tota operis cælatura, argentea.
11Æque ad septentrionalem plagam tentoria columnæ, basesque et capita columnarum ejusdem mensuræ, et operis ac metalli, erant.
12In ea vero plaga, quæ ad occidentem respicit, fuerunt tentoria cubitorum quinquaginta, columnæ decem cum basibus suis æneæ, et capita columnarum, et tota operis cælatura, argentea.
13Porro contra orientem quinquaginta cubitorum paravit tentoria :
14e quibus, quindecim cubitos columnarum trium, cum basibus suis, unum tenebat latus :
15et in parte altera (quia inter utraque introitum tabernaculi fecit) quindecim æque cubitorum erant tentoria, columnæque tres, et bases totidem.
16Cuncta atrii tentoria byssus retorta texuerat.
Commentaires sur Exode 38
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires