Vulgate clémentine (latin)
Exode 21:29-36
29Quod si bos cornupeta fuerit ab heri et nudiustertius, et contestati sunt dominum ejus, nec recluserit eum, occideritque virum aut mulierem : et bos lapidibus obruetur, et dominum ejus occident.
30Quod si pretium fuerit ei impositum, dabit pro anima sua quidquid fuerit postulatus.
31Filium quoque et filiam si cornu percusserit, simili sententiæ subjacebit.
32Si servum ancillamque invaserit, triginta siclos argenti domino dabit, bos vero lapidibus opprimetur.
33Si quis aperuerit cisternam, et foderit, et non operuerit eam, cecideritque bos aut asinus in eam,
34reddet dominus cisternæ pretium jumentorum : quod autem mortuum est, ipsius erit.
35Si bos alienus bovem alterius vulneraverit, et ille mortuus fuerit : vendent bovem vivum, et divident pretium, cadaver autem mortui inter se dispertient.
36Sin autem sciebat quod bos cornupeta esset ab heri et nudiustertius, et non custodivit eum dominus suus : reddet bovem pro bove, et cadaver integrum accipiet.
Commentaires sur Exode 21
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires