Vulgate clémentine (latin)
Exode 21:28-32
28Si bos cornu percusserit virum aut mulierem, et mortui fuerint, lapidibus obruetur : et non comedentur carnes ejus, dominus quoque bovis innocens erit.
29Quod si bos cornupeta fuerit ab heri et nudiustertius, et contestati sunt dominum ejus, nec recluserit eum, occideritque virum aut mulierem : et bos lapidibus obruetur, et dominum ejus occident.
30Quod si pretium fuerit ei impositum, dabit pro anima sua quidquid fuerit postulatus.
31Filium quoque et filiam si cornu percusserit, simili sententiæ subjacebit.
32Si servum ancillamque invaserit, triginta siclos argenti domino dabit, bos vero lapidibus opprimetur.
Commentaires sur Exode 21
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires