Vulgate clémentine (latin)
Deutéronome 7:17-24
17Si dixeris in corde tuo : Plures sunt gentes istæ quam ego : quomodo potero delere eas ?
18noli metuere, sed recordare quæ fecerit Dominus Deus tuus Pharaoni, et cunctis Ægyptiis,
19plagas maximas, quas viderunt oculi tui, et signa atque portenta, manumque robustam, et extentum brachium, ut educeret te Dominus Deus tuus : sic faciet cunctis populis, quos metuis.
20Insuper et crabrones mittet Dominus Deus tuus in eos, donec deleat omnes atque disperdat qui te fugerint, et latere potuerint.
21Non timebis eos, quia Dominus Deus tuus in medio tui est, Deus magnus et terribilis :
22ipse consumet nationes has in conspectu tuo paulatim atque per partes. Non poteris eas delere pariter : ne forte multiplicentur contra te bestiæ terræ.
23Dabitque eos Dominus Deus tuus in conspectu tuo : et interficiet illos, donec penitus deleantur.
24Tradetque reges eorum in manus tuas, et disperdes nomina eorum sub cælo : nullus poterit resistere tibi, donec conteras eos.
Commentaires sur Deutéronome 7
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires