Vulgate clémentine (latin)

Daniel 13:14

14Cumque revertissent, venerunt in unum : et sciscitantes ab invicem causam, confessi sunt concupiscentiam suam : et tunc in communi statuerunt tempus quando eam possent invenire solam.

Contexte de Daniel 13:14

12Et observabant quotidie sollicitius videre eam. Dixitque alter ad alterum : 13Eamus domum, quia hora prandii est. Et egressi, recesserunt a se. Cumque revertissent, venerunt in unum : et sciscitantes ab invicem causam, confessi sunt concupiscentiam suam : et tunc in communi statuerunt tempus quando eam possent invenire solam. 15Factum est autem, cum observarent diem aptum, ingressa est aliquando sicut heri et nudiustertius, cum duabus solis puellis, voluitque lavari in pomario : æstus quippe erat : 16et non erat ibi quisquam, præter duos senes absconditos, et contemplantes eam.

Lire Daniel 13 en entier

Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project