Vulgate clémentine (latin)
Daniel 13:15
15Factum est autem, cum observarent diem aptum, ingressa est aliquando sicut heri et nudiustertius, cum duabus solis puellis, voluitque lavari in pomario : æstus quippe erat :
Contexte de Daniel 13:15
13Eamus domum, quia hora prandii est. Et egressi, recesserunt a se. 14Cumque revertissent, venerunt in unum : et sciscitantes ab invicem causam, confessi sunt concupiscentiam suam : et tunc in communi statuerunt tempus quando eam possent invenire solam. Factum est autem, cum observarent diem aptum, ingressa est aliquando sicut heri et nudiustertius, cum duabus solis puellis, voluitque lavari in pomario : æstus quippe erat : 16et non erat ibi quisquam, præter duos senes absconditos, et contemplantes eam. 17Dixit ergo puellis : Afferte mihi oleum, et smigmata, et ostia pomarii claudite, ut laver.
Lire Daniel 13 en entierVulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project