Vulgate clémentine (latin)

Daniel 13:12

12Et observabant quotidie sollicitius videre eam. Dixitque alter ad alterum :

Contexte de Daniel 13:12

10Erant ergo ambo vulnerati amore ejus, nec indicaverunt sibi vicissim dolorem suum : 11erubescebant enim indicare sibi concupiscentiam suam, volentes concumbere cum ea. Et observabant quotidie sollicitius videre eam. Dixitque alter ad alterum : 13Eamus domum, quia hora prandii est. Et egressi, recesserunt a se. 14Cumque revertissent, venerunt in unum : et sciscitantes ab invicem causam, confessi sunt concupiscentiam suam : et tunc in communi statuerunt tempus quando eam possent invenire solam.

Lire Daniel 13 en entier

Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project