Vulgate clémentine (latin)

Daniel 13:16

16et non erat ibi quisquam, præter duos senes absconditos, et contemplantes eam.

Contexte de Daniel 13:16

14Cumque revertissent, venerunt in unum : et sciscitantes ab invicem causam, confessi sunt concupiscentiam suam : et tunc in communi statuerunt tempus quando eam possent invenire solam. 15Factum est autem, cum observarent diem aptum, ingressa est aliquando sicut heri et nudiustertius, cum duabus solis puellis, voluitque lavari in pomario : æstus quippe erat : et non erat ibi quisquam, præter duos senes absconditos, et contemplantes eam. 17Dixit ergo puellis : Afferte mihi oleum, et smigmata, et ostia pomarii claudite, ut laver. 18Et fecerunt sicut præceperat : clauseruntque ostia pomarii, et egressæ sunt per posticum ut afferrent quæ jusserat ; nesciebantque senes intus esse absconditos.

Lire Daniel 13 en entier

Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project