Vulgate clémentine (latin)
Daniel 12:8-13
8Et ego audivi, et non intellexi. Et dixi : Domine mi, quid erit post hæc ?
9Et ait : Vade, Daniel, quia clausi sunt signatique sermones usque ad præfinitum tempus.
10Eligentur, et dealbabuntur, et quasi ignis probabuntur multi : et impie agent impii, neque intelligent omnes impii : porro docti intelligent.
11Et a tempore cum ablatum fuerit juge sacrificium, et posita fuerit abominatio in desolationem, dies mille ducenti nonaginta.
12Beatus qui exspectat, et pervenit usque ad dies mille trecentos triginta quinque.
13Tu autem vade ad præfinitum : et requiesces, et stabis in sorte tua in finem dierum.
Commentaires sur Daniel 12
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires