Actes 21
VUL
Commentaires

Afficher dans le texte

Jusqu’à 5 commentaires à la fois. Chaque extrait s’ouvre en entier.

Vulgate clémentine (latin)

Actes 21:8-15

8Alia autem die profecti, venimus Cæsaream. Et intrantes domum Philippi evangelistæ, qui erat unus de septem, mansimus apud eum.

9Huic autem erant quatuor filiæ virgines prophetantes.

10Et cum moraremur per dies aliquot, supervenit quidam a Judæa propheta, nomine Agabus.

11Is cum venisset ad nos, tulit zonam Pauli : et alligans sibi pedes et manus, dixit : Hæc dicit Spiritus Sanctus : Virum, cujus est zona hæc, sic alligabunt in Jerusalem Judæi, et tradent in manus gentium.

12Quod cum audissemus, rogabamus nos, et qui loci illius erant, ne ascenderet Jerosolymam.

13Tunc respondit Paulus, et dixit : Quid facitis flentes, et affligentes cor meum ? Ego enim non solum alligari, sed et mori in Jerusalem paratus sum propter nomen Domini Jesu.

14Et cum ei suadere non possemus, quievimus, dicentes : Domini voluntas fiat.

15Post dies autem istos, præparati ascendebamus in Jerusalem.

Lire Actes 21 en entier

Commentaires sur Actes 21

Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project