2 Samuel 13
VUL
Commentaires

Afficher dans le texte

Jusqu’à 5 commentaires à la fois. Chaque extrait s’ouvre en entier.

Vulgate clémentine (latin)

2 Samuel 13:1-14

1Factum est autem post hæc ut Absalom filii David sororem speciosissimam, vocabulo Thamar, adamaret Amnon filius David,

2et deperiret eam valde, ita ut propter amorem ejus ægrotaret : quia cum esset virgo, difficile ei videbatur ut quippiam inhoneste ageret cum ea.

3Erat autem Amnon amicus nomine Jonadab, filius Semmaa fratris David, vir prudens valde.

4Qui dixit ad eum : Quare sic attenuaris macie, fili regis, per singulos dies ? cur non indicas mihi ? Dixitque ei Amnon : Thamar sororem fratris mei Absalom amo.

5Cui respondit Jonadab : Cuba super lectum tuum, et languorem simula : cumque venerit pater tuus ut visitet te, dic ei : Veniat, oro, Thamar soror mea, ut det mihi cibum, et faciat pulmentum, ut comedam de manu ejus.

6Accubuit itaque Amnon, et quasi ægrotare cœpit : cumque venisset rex ad visitandum eum, ait Amnon ad regem : Veniat, obsecro, Thamar soror mea, ut faciat in oculis meis duas sorbitiunculas, et cibum capiam de manu ejus.

7Misit ergo David ad Thamar domum, dicens : Veni in domum Amnon fratris tui, et fac ei pulmentum.

8Venitque Thamar in domum Amnon fratris sui : ille autem jacebat. Quæ tollens farinam commiscuit, et liquefaciens, in oculis ejus coxit sorbitiunculas.

9Tollensque quod coxerat, effudit, et posuit coram eo, et noluit comedere : dixitque Amnon : Ejicite universos a me. Cumque ejecissent omnes,

10dixit Amnon ad Thamar : Infer cibum in conclave, ut vescar de manu tua. Tulit ergo Thamar sorbitiunculas quas fecerat, et intulit ad Amnon fratrem suum in conclave.

11Cumque obtulisset ei cibum, apprehendit eam, et ait : Veni, cuba mecum, soror mea.

12Quæ respondit ei : Noli frater mi, noli opprimere me : neque enim hoc fas est in Israël : noli facere stultitiam hanc.

13Ego enim ferre non potero opprobrium meum, et tu eris quasi unus de insipientibus in Israël : quin potius loquere ad regem, et non negabit me tibi.

14Noluit autem acquiescere precibus ejus, sed prævalens viribus oppressit eam, et cubavit cum ea.

Lire 2 Samuel 13 en entier

Commentaires sur 2 Samuel 13

Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project