Vulgate clémentine (latin)

2 Maccabées 6:16

16Propter quod numquam quidem a nobis misericordiam suam amovet : corripiens vero in adversis, populum suum non dereliquit.

Contexte de 2 Maccabées 6:16

14Non enim, sicut in aliis nationibus, Dominus patienter exspectat, ut eas cum judicii dies advenerit, in plenitudine peccatorum puniat : 15ita et in nobis statuit ut, peccatis nostris in finem devolutis, ita demum in nos vindicet. Propter quod numquam quidem a nobis misericordiam suam amovet : corripiens vero in adversis, populum suum non dereliquit. 17Sed hæc nobis ad commonitionem legentium dicta sint paucis. Jam enim veniendum est ad narrationem. 18Igitur Eleazarus, unus de primoribus scribarum, vir ætate provectus, et vultu decorus, aperto ore hians compellebatur carnem porcinam manducare.

Lire 2 Maccabées 6 en entier

Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project