Vulgate clémentine (latin)

2 Maccabées 6:15

15ita et in nobis statuit ut, peccatis nostris in finem devolutis, ita demum in nos vindicet.

Contexte de 2 Maccabées 6:15

13Etenim multo tempore non sinere peccatoribus ex sententia agere, sed statim ultiones adhibere, magni beneficii est indicium. 14Non enim, sicut in aliis nationibus, Dominus patienter exspectat, ut eas cum judicii dies advenerit, in plenitudine peccatorum puniat : ita et in nobis statuit ut, peccatis nostris in finem devolutis, ita demum in nos vindicet. 16Propter quod numquam quidem a nobis misericordiam suam amovet : corripiens vero in adversis, populum suum non dereliquit. 17Sed hæc nobis ad commonitionem legentium dicta sint paucis. Jam enim veniendum est ad narrationem.

Lire 2 Maccabées 6 en entier

Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project