Vulgate clémentine (latin)
2 Maccabées 6:14
14Non enim, sicut in aliis nationibus, Dominus patienter exspectat, ut eas cum judicii dies advenerit, in plenitudine peccatorum puniat :
Contexte de 2 Maccabées 6:14
12Obsecro autem eos qui hunc librum lecturi sunt, ne abhorrescant propter adversos casus : sed reputent ea quæ acciderunt, non ad interitum, sed ad correptionem esse generis nostri. 13Etenim multo tempore non sinere peccatoribus ex sententia agere, sed statim ultiones adhibere, magni beneficii est indicium. Non enim, sicut in aliis nationibus, Dominus patienter exspectat, ut eas cum judicii dies advenerit, in plenitudine peccatorum puniat : 15ita et in nobis statuit ut, peccatis nostris in finem devolutis, ita demum in nos vindicet. 16Propter quod numquam quidem a nobis misericordiam suam amovet : corripiens vero in adversis, populum suum non dereliquit.
Lire 2 Maccabées 6 en entierVulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project