Vulgate clémentine (latin)

2 Maccabées 6:17

17Sed hæc nobis ad commonitionem legentium dicta sint paucis. Jam enim veniendum est ad narrationem.

Contexte de 2 Maccabées 6:17

15ita et in nobis statuit ut, peccatis nostris in finem devolutis, ita demum in nos vindicet. 16Propter quod numquam quidem a nobis misericordiam suam amovet : corripiens vero in adversis, populum suum non dereliquit. Sed hæc nobis ad commonitionem legentium dicta sint paucis. Jam enim veniendum est ad narrationem. 18Igitur Eleazarus, unus de primoribus scribarum, vir ætate provectus, et vultu decorus, aperto ore hians compellebatur carnem porcinam manducare. 19At ille gloriosissimam mortem magis quam odibilem vitam complectens, voluntarie præibat ad supplicium.

Lire 2 Maccabées 6 en entier

Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project