Vulgate clémentine (latin)
2 Chroniques 7:1-5
1Cumque complesset Salomon fundens preces, ignis descendit de cælo, et devoravit holocausta et victimas : et majestas Domini implevit domum.
2Nec poterant sacerdotes ingredi templum Domini, eo quod implesset majestas Domini templum Domini.
3Sed et omnes filii Israël videbant descendentem ignem, et gloriam Domini super domum : et corruentes proni in terram super pavimentum stratum lapide, adoraverunt, et laudaverunt Dominum, quoniam bonus, quoniam in sæculum misericordia ejus.
4Rex autem et omnis populus immolabant victimas coram Domino.
5Mactavit igitur rex Salomon hostias, boum viginti duo millia, arietum centum viginti millia : et dedicavit domum Dei rex, et universus populus.
Commentaires sur 2 Chroniques 7
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires