Vulgate clémentine (latin)
2 Chroniques 34:26-28
26Ad regem autem Juda, qui misit vos pro Domino deprecando, sic loquimini : Hæc dicit Dominus Deus Israël : Quoniam audisti verba voluminis,
27atque emollitum est cor tuum, et humiliatus es in conspectu Dei super his quæ dicta sunt contra locum hunc et habitatores Jerusalem, reveritusque faciem meam scidisti vestimenta tua, et flevisti coram me : ego quoque exaudivi te, dicit Dominus.
28Jam enim colligam te ad patres tuos, et infereris in sepulchrum tuum in pace : nec videbunt oculi tui omne malum quod ego inducturus sum super locum istum, et super habitatores ejus. Retulerunt itaque regi cuncta quæ dixerat.
Commentaires sur 2 Chroniques 34
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires