Vulgate clémentine (latin)
2 Chroniques 19:5-8
5Constituitque judices terræ in cunctis civitatibus Juda munitis per singula loca,
6et præcipiens judicibus : Videte, ait, quid faciatis : non enim hominis exercetis judicium, sed Domini : et quodcumque judicaveritis, in vos redundabit.
7Sit timor Domini vobiscum, et cum diligentia cuncta facite : non est enim apud Dominum Deum nostrum iniquitas, nec personarum acceptio, nec cupido munerum.
8In Jerusalem quoque constituit Josaphat Levitas, et sacerdotes, et principes familiarum ex Israël, ut judicium et causam Domini judicarent habitatoribus ejus.
Commentaires sur 2 Chroniques 19
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires