Vulgate clémentine (latin)
2 Chroniques 15:1-8
1Azarias autem filius Oded, facto in se spiritu Dei,
2egressus est in occursum Asa, et dixit ei : Audite me, Asa, et omnis Juda et Benjamin : Dominus vobiscum, quia fuistis cum eo. Si quæsieritis eum, invenietis : si autem dereliqueritis eum, derelinquet vos.
3Transibunt autem multi dies in Israël absque Deo vero, et absque sacerdote doctore, et absque lege.
4Cumque reversi fuerint in angustia sua ad Dominum Deum Israël, et quæsierint eum, reperient eum.
5In tempore illo, non erit pax egredienti et ingredienti, sed terrores undique in cunctis habitatoribus terrarum :
6pugnavit enim gens contra gentem, et civitas contra civitatem, quia Dominus conturbabit eos in omni angustia.
7Vos ergo confortamini, et non dissolvantur manus vestræ : erit enim merces operi vestro.
8Quod cum audisset Asa, verba scilicet, et prophetiam Azariæ filii Oded prophetæ, confortatus est, et abstulit idola de omni terra Juda et de Benjamin, et ex urbibus quas ceperat, montis Ephraim : et dedicavit altare Domini quod erat ante porticum Domini.
Commentaires sur 2 Chroniques 15
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires