1 Timothée 4
VUL
Commentaires

Afficher dans le texte

Jusqu’à 5 commentaires à la fois. Chaque extrait s’ouvre en entier.

Vulgate clémentine (latin)

1 Timothée 4:6-11

6Hæc proponens fratribus, bonus eris minister Christi Jesu enutritus verbis fidei, et bonæ doctrinæ, quam assecutus es.

7Ineptas autem, et aniles fabulas devita : exerce autem teipsum ad pietatem.

8Nam corporalis exercitatio, ad modicum utilis est : pietas autem ad omnia utilis est, promissionem habens vitæ, quæ nunc est, et futuræ.

9Fidelis sermo, et omni acceptione dignus.

10In hoc enim laboramus, et maledicimur, quia speramus in Deum vivum, qui est Salvator omnium hominum, maxime fidelium.

11Præcipe hæc, et doce.

Lire 1 Timothée 4 en entier

Commentaires sur 1 Timothée 4

Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project