Vulgate clémentine (latin)
1 Samuel 27:6-10
6Dedit itaque ei Achis in die illa Siceleg : propter quam causam facta est Siceleg regum Juda usque in diem hanc.
7Fuit autem numerus dierum quibus habitavit David in regione Philisthinorum, quatuor mensium.
8Et ascendit David et viri ejus, et agebant prædas de Gessuri, et de Gerzi, et de Amalecitis : hi enim pagi habitabantur in terra antiquitus, euntibus Sur usque ad terram Ægypti.
9Et percutiebat David omnem terram, nec relinquebat viventem virum et mulierem : tollensque oves, et boves, et asinos, et camelos, et vestes, revertebatur, et veniebat ad Achis.
10Dicebat autem ei Achis : In quem irruisti hodie ? Respondebat David : Contra meridiem Judæ, et contra meridiem Jerameel, et contra meridiem Ceni.
Commentaires sur 1 Samuel 27
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires