Vulgate clémentine (latin)
1 Samuel 24:3-11
3Assumens ergo Saul tria millia electorum virorum ex omni Israël, perrexit ad investigandum David et viros ejus, etiam super abruptissimas petras, quæ solis ibicibus perviæ sunt.
4Et venit ad caulas ovium, quæ se offerebant vianti : eratque ibi spelunca, quam ingressus est Saul ut purgaret ventrem : porro David et viri ejus in interiore parte speluncæ latebant.
5Et dixerunt servi David ad eum : Ecce dies de qua locutus est Dominus ad te : Ego tradam tibi inimicum tuum, ut facias ei sicut placuerit in oculis tuis. Surrexit ergo David, et præcidit oram chlamydis Saul silenter.
6Post hæc percussit cor suum David, eo quod abscidisset oram chlamydis Saul.
7Dixitque ad viros suos : Propitius sit mihi Dominus, ne faciam hanc rem domino meo, christo Domini, ut mittam manum meam in eum : quia christus Domini est.
8Et confregit David viros suos sermonibus, et non permisit eos ut consurgerent in Saul : porro Saul exsurgens de spelunca, pergebat cœpto itinere.
9Surrexit autem et David post eum : et egressus de spelunca, clamavit post tergum Saul, dicens : Domine mi rex. Et respexit Saul post se : et inclinans se David pronus in terram adoravit,
10dixitque ad Saul : Quare audis verba hominum loquentium : David quærit malum adversum te ?
11Ecce hodie viderunt oculi tui quod tradiderit te Dominus in manu mea in spelunca : et cogitavi ut occiderem te, sed pepercit tibi oculus meus : dixi enim : Non extendam manum meam in dominum meum, quia christus Domini est.
Commentaires sur 1 Samuel 24
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires