Vulgate clémentine (latin)
1 Samuel 24:17-21
17Cum autem complesset David loquens sermones hujuscemodi ad Saul, dixit Saul : Numquid vox hæc tua est, fili mi David ? Et levavit Saul vocem suam, et flevit :
18dixitque ad David : Justior tu es quam ego : tu enim tribuisti mihi bona, ego autem reddidi tibi mala.
19Et tu indicasti hodie quæ feceris mihi bona : quomodo tradiderit me Dominus in manum tuam, et non occideris me.
20Quis enim cum invenerit inimicum suum, dimittet eum in via bona ? sed Dominus reddat tibi vicissitudinem hanc pro eo quod hodie operatus es in me.
21Et nunc quia scio quod certissime regnaturus sis, et habiturus in manu tua regnum Israël :
Commentaires sur 1 Samuel 24
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires