Vulgate clémentine (latin)
1 Samuel 21:1-3
1Venit autem David in Nobe ad Achimelech sacerdotem : et obstupuit Achimelech, eo quod venisset David. Et dixit ei : Quare tu solus, et nullus est tecum ?
2Et ait David ad Achimelech sacerdotem : Rex præcepit mihi sermonem, et dixit : Nemo sciat rem propter quam missus es a me, et cujusmodi præcepta tibi dederim : nam et pueris condixi in illum et illum locum.
3Nunc ergo si quid habes ad manum, vel quinque panes, da mihi, aut quidquid inveneris.
Commentaires sur 1 Samuel 21
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires