1 Chroniques 9
VUL
Commentaires

Afficher dans le texte

Jusqu’à 5 commentaires à la fois. Chaque extrait s’ouvre en entier.

Vulgate clémentine (latin)

1 Chroniques 9:2-9

2Qui autem habitaverunt primi in possessionibus et in urbibus suis : Israël, et sacerdotes, et Levitæ, et Nathinæi.

3Commorati sunt in Jerusalem de filiis Juda, et de filiis Benjamin, de filiis quoque Ephraim, et Manasse.

4Othei filius Ammiud, filii Amri, filii Omrai, filii Bonni, de filiis Phares filii Juda.

5Et de Siloni : Asaia primogenitus, et filii ejus.

6De filiis autem Zara, Jehuel, et fratres eorum, sexcenti nonaginta.

7Porro de filiis Benjamin : Salo filius Mosollam, filii Oduia, filii Asana,

8et Jobania filius Jeroham, et Ela filius Ozi, filii Mochori, et Mosollam filius Saphatiæ, filii Rahuel, filii Jebaniæ,

9et fratres eorum per familias suas, nongenti quinquaginta sex. Omnes hi principes cognationum per domos patrum suorum.

Lire 1 Chroniques 9 en entier

Commentaires sur 1 Chroniques 9

Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project