1 Chroniques 8
VUL
Commentaires

Afficher dans le texte

Jusqu’à 5 commentaires à la fois. Chaque extrait s’ouvre en entier.

Vulgate clémentine (latin)

1 Chroniques 8:29-40

29In Gabaon autem habitaverunt Abigabaon, et nomen uxoris ejus Maacha :

30filiusque ejus primogenitus Abdon, et Sur, et Cis, et Baal, et Nadab,

31Gedor quoque, et Ahio, et Zacher, et Macelloth :

32et Macelloth genuit Samaa : habitaveruntque ex adverso fratrum suorum in Jerusalem cum fratribus suis.

33Ner autem genuit Cis, et Cis genuit Saul. Porro Saul genuit Jonathan, et Melchisua, et Abinadab, et Esbaal.

34Filius autem Jonathan, Meribbaal : et Meribbaal genuit Micha.

35Filii Micha, Phithon, et Melech, et Tharaa, et Ahaz.

36Et Ahaz genuit Joada, et Joada genuit Alamath, et Azmoth, et Zamri : porro Zamri genuit Mosa,

37et Mosa genuit Banaa, cujus filius fuit Rapha, de quo ortus est Elasa, qui genuit Asel.

38Porro Asel sex filii fuerunt his nominibus : Ezricam, Bocru, Ismahel, Saria, Obdia, et Hanan : omnes hi filii Asel.

39Filii autem Esec fratris ejus, Ulam primogenitus, et Jehus secundus, et Eliphalet tertius.

40Fueruntque filii Ulam viri robustissimi, et magno robore tendentes arcum : et multos habentes filios ac nepotes, usque ad centum quinquaginta. Omnes hi filii Benjamin.

Lire 1 Chroniques 8 en entier

Commentaires sur 1 Chroniques 8

Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project